Minha lista de blogs

quarta-feira, 28 de março de 2012

A ORIGEM da ORAÇÃO do CREDO


THE ORIGIN OF THE PRAYER CREDO
EL ORIGEN DE LA ORACIÓN CREDO
L'ORIGINE DEL CREDO PREGHIERA
L'ORIGINE DU CREDO PRIÈRE
DER URSPRUNG GEBET CREDO
ORIGO ORATIO CREDO

O Credo Niceno-Constantinopolitano ou Símbolo Niceno-Constantinopolitano, é uma declaração de fé cristã, elaborado no Concílio de Niceia (ano 325) e revisado no Concílio de Constantinopla (ano381), que incluiu cláusula "filioque..."

ORATIO (Oração em Latim): Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, Factórem cæli et terræ, Visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei Unigénitum, Et ex Patre natum ante ómnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: Per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem Descéndit de cælis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto. Ex María Vírgine, et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto; Passus, et sepúltus est, Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras, Et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória, Iudicáre vivos et mórtuos, Cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: Qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: Qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, Et vitam ventúri sæculi. Amen.


Nenhum comentário:

Postar um comentário